Collectanea rerum memorabilium

From Waltharius
Jump to: navigation, search

XXVI.1 Quod est a flumine Amsiga Numidiae datur. Huius incolae quamdiu errarunt pabulationibus uagabundis, Nomades dicti sunt. Vrbes in ea plurimae nobilesque, sed Cirta eminet; dein Chulli purpurario fuco Tyriis uelleribus comparata. 2 Omnis haec regio finibus in Zeugitanum limitem desinit. Qua parte siluestris est, feras educat, qua iugis ardua, equos alit. Eximio etiam marmore praedicatur.

3 Numidici ursi ceteris praestant rabie dumtaxat et uillis profundioribus; nam genitura par est quoque loco genitis. Eam protinus dixero. Coeunt non itidem quo quadrupedes aliae, sed apti amplexibus mutuis uelut humanis coniugationibus copulantur. 4 Desiderium ueneris hiems suscitat. Secreti honore reuerentur mares grauidas et in iisdem licet foueis, partitis tamen per scrobes secubationibus diuiduntur. Lucinae illis properatius tempus est; quippe uterum trigesimus dies liberat. Vnde euenit, ut praecipitata fecunditas informes creet partus: 5 carnes pauxillulas edunt, quibus color candidus, oculi nulli et de festina inmaturitate tantum rudis sanies, exceptis unguium lineamentis. Has lambendo sensim figurant et interdum adpectoratas fouent, ut assiduo incubitu calefactae animalem trahant spiritum. 6 Interea cibus nullus. sane diebus primis quattuordecim matres in somnum ita concidunt, ut nec uulneribus excitari queant. Enixae quaternis latent mensibus; mox egressae in diem liberum tantam patiuntur insolentiam lucis, ut putes obsitas caecitate. 7 Inualidum ursis caput, uis maxima in brachiis et in lumbis; unde interdum posticis pedibus insistunt. Insidiantur aluearibus apium, maxime fauos appetunt, nec auidius aliud quam mella captant. 8 Cum gustauere mandragorae mala, moriuntur; sed eunt obuiam, ne malum in perniciem conualescat et formicas uorant ad recuperandam sanitatem. 9 Si quando tauros adoriuntur, sciunt quibus potissimum partibus immorentur nec aliud quam cornua aut nares petunt; cornua ut pondere defetigent, nares, ut acrior dotor sit in loco teneriore. 10 M. Messalla consule L. Domitius Ahenobarbus curulis aedilis ursos Numidicos centum et totidem Aethiopas uenatores in circo Romano edidit, idque spectaculum inter memorabiles titulos adnotatur.


Source: Solin cap 26 in Mommsen (2nd ed)